Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.24.1 | Cic. Fam. 16.24.2 (English) | >>Cic. Fam. 16.24.2 |
16.24.1
etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras , etsi novi nihil erat , isdem de rebus volui ad te saepius scribere , non quin confiderem diligentiae
tuae , sed rei me magnitudo movebat . mihi 'prora et puppis ,' ut Graecorum proverbium est , fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares . Ofilio et Aurelio utique satis fiat . A Flamma , si non potes omne , partem aliquam velim extorqueas , in primisque ut expedita sit pensio K . Ian . de attributione conficies , de repraesentatione videbis .
de domesticis rebus hactenus , de publicis omnia mihi certa , quid Octavianus , quid Antonius , quae hominum opinio , quid futurum putes . ego vix teneor quin accurram ; sed litteras tuas exspecto . et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum , et postridie Hirtium . puto utrumque ad aquas ; sed quod egerint —. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur . appellabis etiam Papiam . vale .
16.24.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.24.1 | Cic. Fam. 16.24.2 (English) | >>Cic. Fam. 16.24.2 |